

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 29
Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim.[ID., ibid.]Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur:Et subter leones.Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua poenitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.